Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt; tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto; ipse se prodit. Vide itaque, quid de te sperem, immo quid [p. 58] spondeam mihi, spes enim incerti boni nomen est: non invenio, cum quo te malim esse quam tecum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.